|
Montecassino, Archivio dellAbbazia 284, p. 155
Girolamo, Expositio in Ecclesiasten
s. XI terzo quarto, Montecassino, beneventana
Francis Newton, The Scriptorium and Library at Monte Cassino,
1058-1105, Cambridge, Cambridge University Press, 1999 (Cambridge
Studies in Palaeography and Codicology, 7), p. 369, tav. 140
piuntur in laqueo. Similit(er) capientur filii hominum
in tempore pessimo, cum c(a)eciderit sup(er) eos subito. Antequam
de singulis disputemus, brevit(er) constringenda sunt om(n)ia ut
appareat quo simul sensu cuncta dicat(ur), quia in superiori
capitulo fuerat p(rae)locutus. Quod postqua(m) mortui fuerint
homines a corde viventium excidant et nec dilectionem quis in eos
habeat nec odium secundum illud poet(a)e: Te nullu(m) cum victis
certam(en) et erea (precedono alcune lettere erase; -a aggiunta
in interlinea) cassis et quia subole ultra nil possint; nunc
quasi errorem humanu(m) et consuetudinem qua se ad fruenda huius
s(a)eculi bona invicem hortant(ur) inducit. Prosopopoieian (in
caratteri greci) facit more rethorum et po(a)etarum dicens: O
homo, quia (er)go post mortem et nichil est et mors ipsa nichil
est. Audi consiliu(m) meu(m) et dum vivis in hac brevi vita
fruere voluptate, utere dapibus, vino curas opprime et intellege
q(uonia)m a D(e)o tibi donata sunt ad utendu(m). Candidis
vestibus ornatus incede, ungentis spiret caput tuu(m),
qu(a)ecumq(ue) tibi placuerit feminaru(m)
[ Indice beneventana | Indice tavole ]
|