|
Montecassino, Archivio dellAbbazia 169 (seconda parte),
p. 129
Agostino, De disciplina christiana
s. XI terzo quarto, Montecassino, beneventana
Francis Newton, The Scriptorium and Library at Monte Cassino,
1058-1105, Cambridge, Cambridge University Press, 1999 (Cambridge
Studies in Palaeography and Codicology, 7), p. 364, tav. 123
Libellus s(an)c(t)i Augustini ep(iscop)i de disciplina
chr(ist)ianorum.
Locutus est ad nos sermo D(e)i et dep(ro)mptus est ad
exortationem n(ost)ra(m), dicente scriptura: Accipite
disciplina(m) in domo discipline. Disciplina a discendo dicta
est; discipline domus est eccl(esi)a (-a corretta da e-
in interlinea) Chr(ist)i. Quid ergo hic discitur (-s-
aggiunta in interlinea), vel quare discitur? Qui discunt?
A quo discitur? Discitur bene vivere. Propter hoc discitur bene
vivere, ut p(er)veniatur ad se(m)p(er) vivere. Discunt
chr(ist)iani, docet Chr(istu)s: primo ergo quid sit bene vivere,
deinde quid sit merces bone vite, tertio qui sint veri
chr(ist)iani, quarto qui sit verus magister. Pauca loquentib(us)
nobis, sicut D(omi)n(u)s docuit, audire dignemini. Om(ne)s in
domo discipline (-e corretta da -a) sumus, sed
multi nolunt habere disciplinam et, quod est p(er)versius, nec in
domo discipline volunt habere disciplina(m). Cum p(ro)pterea
debeant in domo discipline accipere disciplina(m)
[ Indice beneventana | Indice tavole ]
|