|
Montecassino, Archivio dellAbbazia 291, p. 67
Ps. Girolamo, Commento alle epistole di Paolo
1070/1080, Montecassino, beneventana
Francis Newton, The Scriptorium and Library at Monte Cassino,
1058-1105, Cambridge, Cambridge University Press, 1999 (Cambridge
Studies in Palaeography and Codicology, 7), p. 370, tav. 147
... ait illi: Sic erit semen tuum. Et credidit Abraha(m) D(e)o
et reputatum est ei ad iustitiam. Quicumq(ue) igitur credunt,
benedicentur cum fideli Abraham, qui ob egregiam in D(eu)m fidem
primus in eum credidisse narratur, sicut et Noe ob principalem in
D(eu)m spem et inter ceteros eminentem sperasse scribitur
invocare D(omi)n(u)m D(eu)m. Non quo et Abel, de quo D(omi)n(u)s
ait: Vox sanguinis f(rat)ris tui clamat ad me. Et c(a)eteri
deinceps D(eu)m non speraverint invocare, sed quo ex ea parte
unusquisq(ue) appelletur qua(m) vel maxim(a)e habet.
Explicit liber p(ri)mus, incipit II.
Quod in primo commentariorum ad Galatas libro cum degentium
propri(a)etatibus disputarem intactu(m) reliqueram, nunc in
s(a)ec(un)do reddendum videtur. Qui sint Galat(a)e vel quo unde
transierint, verum indigenas eos fuderit an advenas quam nunc
incolunt terra susceperit, et utrum linguam conubio p(er)diderint
an et novam didicerint et non amiserint suam, Marcus Varro
cunctarum antiquitatum diligentissimus p(er)scrutator et
c(a)eteri qui eum imitati s(un)t, multa sup(er) hac gente et
digna memoria tradider(unt). Sed quia nob(is) propositum est
incircumcisos homines non introducere in templum D(e)i et, ut
simpliciter fatear, multi iam anni sunt quod h(a)ec legere
desivimus, Lactantii n(ost)ri qu(a)e in tertio ad Probum volumine
de hac gente opinatus sit verba ponemus: Galli, inquit,
antiquitus a can<...>
[ Indice beneventana | Indice tavole ]
|