|
Cittą del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat.
5735, c. 4v
Gregorio Magno, Dialogi
circa 1070-1075, Montecassino, beneventana
Francis Newton, The Scriptorium and Library at Monte Cassino,
1058-1105, Cambridge, Cambridge University Press, 1999 (Cambridge
Studies in Palaeography and Codicology, 7), pp. 308, 332,
tav. 13
... et Lucas evangelium quod descripserunt non visu, sed
auditu didicerunt. Sed ut dubitationis occasionem legentibus
subtraha(m), p(er) singula qu(a)e describo, quibus michi h(a)ec
auctorib(us) sint comp(er)ta manifesto. Hoc vero scire te cupio,
quia in quib(us)da(m) sensum solum modo, in quib(us)dam vero et
verba cum sensu teneo. Quia (-i- aggiunta
nellinterlinea) si de p(er)sonis om(n)ib(us) ipsa
specialiter et verba tenere voluisse(m), h(a)ec rusticano usu
p(ro)lata stilus scribentis non apte susciperet. Seniorum valde
venerabilium didici relatione ...
Venantii quondam patricii in Samnii partib(us) villa fuit, in qua
colonus ei(us) filium Honoratum nomine habuit, qui ab annis
puerilib(us) ad amore(m) c(a)elestis patri(a)e p(er)
abstinentia(m) exarsit. Cumq(ue) tam magna conversatione
polleret, se seq(ue) ab otioso ser<...>
[ Indice beneventana | Indice tavole ]
|