|
London, British Library, Additional 43460, c. 66r
Agostino, De utilitate credendi, 1 (CSEL 25, 1, p.
3, 3-20)
s. VIII seconda metà, Italia meridionale, scrittura libraria
assimilabile alla protobeneventana
Marco Palma, Alle origini del "tipo di Nonantola":
nuove testimonianze meridionali, "Scrittura e
civiltà", 7 (1983), pp. 141-149: tav. VII; Emma Condello, Una
scrittura e un territorio. Lonciale dei secoli V-VIII
nellItalia meridionale, Spoleto, Centro italiano di
studi sullalto medioevo, 1994 (Biblioteca di Medioevo
latino, 12), pp. 25-27, 84.
Si mihi, Honorate, unu(m) atque ide(m) videretur esse
hereticus et credens hereticis homo, ta(m) lingua(m) qua(m) stilo
in hac causa conq(u)iescendum mihi esse arbitrarer. Nunc vero
quu(m) inter h(a)ec duo plurimum intersit, quandoquidem hereticus
est, ut mea fert opinio, qui alicuius (-i- di qui inserita
in interlinea, verosimilmente per correggere loriginale quali
cuius) temporalis commodi et maxime gloriae principatusque
sui gratia falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequit(ur).
Ille aute(m) qui huiusmodi hominibus credit homo est imaginatione
quada(m) veritatis ac pietatis inlusus: cu(m) haec ergo ita sint,
non putavi apud te silendum esse quid mihi de invenienda ac
retinenda veritate videatur, quum ius, ut scis, ab ineunte
aduliscentia magno amore flagravimus, sed res longe remota a
vanoru(m) hominu(m) mentibus, qui nimis in h(a)ec corporalia
p(ro)gressi atque lapsi nihil aliud putantes se (segue
probabilmente una lettera erasa) qua(m) quod istis
quinque notissimis nuntiis corporis sentiunt et quas ab his
plagas atque imagines acceperunt ac secum volvunt, etia(m)
conantur eccedere a sensibus et ex earu(m) mortifere et
fallacissime regula ineffabilia penetralia veritatis rectissime
...
[ Indice beneventana | Indice tavole ]
|