Prof. M. Palma - Esercizi di lettura (beneventana)

Tavola 13 - trascrizione

Roma, Biblioteca Nazionale Centrale, Sessoriano 590, c. 214r
Eugippio, Excerpta ex operibus sancti Augustini CXCVIII (CSEL 9, 1, pp. 658, 12 - 659, 20)
s. VIII seconda metà, Italia meridionale, scrittura libraria assimilabile alla protobeneventana
Marco Palma, Nonantola e il Sud. Contributo alla storia della scrittura libraria nell’Italia dell’ottavo secolo, "Scrittura e civiltà", 3 (1979), pp. 77-88: tav. VII; Emma Condello, Una scrittura e un territorio. L’onciale dei secoli V-VIII nell’Italia meridionale, Spoleto, Centro italiano di studi sull’alto medioevo, 1994 (Biblioteca di Medioevo latino, 12), pp. 25-27

... qui eum adduxerunt ita desipiant ut consideratis atq(ue) numeratis ceteris membris eius sanis respondeant medico et dicant: Ergone ista sana tot (verosimilmente corretto da sanato) membra non valent ad eius vitam et unum illud vulneratum valet ad mortem? Non utiq(ue) hoc dicunt, sed curandum offerunt, nec ideo tamen, quia (-i- aggiunta in interlinea) curandum offerunt, medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam salvis ceteris imminet et, nisi sanetur, adveniet. Quid ergo prodest homini vel sana fides vel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi l(a)etali vulnere schismatis p(er)emta est sanitas caritatis, per cuius solius p(er)emtionem etiam illa integra trahuntur ad morte(m)? Quod ne fiat, non cessat misericordia D(e)i p(er) unitatem s(an)c(ta)e Ecclesiae suae ut veniant et curentur p(er) medicamentum reconciliationis, p(er) vinculum pacis. Nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum, nec rursus ideo putent curandum esse quod sanum est, quia ostendimus aliquid vulneratum. Itaq(ue) in sacramenti sanitate quia contra nos non sunt, pro nobis sunt. In schismatis autem vulnere quidquid cum Chr(ist)o non colligunt, spargunt. Non extollantur ex his quae habent. Quid tantu(m) p(er) ea quae (q- probabilmente corretta su un’altra lettera) sana sunt sup(er) hos oculos ducunt? Et vulnus suu(m) dignentur humiliter intueri nec solum quid adsit, sed etia(m) quid desit, attendant (la seconda -a- corretta probabilmente su -u-). Videant qua(m) multa et q(u)a(m) magna nihil prosint si unu(m) quidda(m) defuerit, et videant quid sit ipsum unum nec me in hoc audiant sed apostolum: Si linguis hominu(m) - inquit - loquar et angeloru(m), caritatem autem non habeam, factus sum (a)eramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ut montes transferam, caritate(m) autem non habeam, nihil sum. Quid ergo eis prodest, si lingua(m) in sacris mysteriis ...

[ Indice beneventana | Indice tavole ]

  Cliccare per inviare un messaggio al docente
© 2001 del sito web A. Cartelli