|
Benevento, Biblioteca capitolare 9
Autperto, Commento allApocalisse
s. IX in., probabilmente S. Vincenzo al Volturno, beneventana
Elias Avery Lowe, Scriptura Beneventana. Facsimiles of
South Italian and Dalmatian Manuscripts from the Sixth to the
Fourteenth Century, Oxford, Clarendon Press, 1929, tav. XII
hic error tamquam lex constitutus est et tyrannorum
imperio coleba(n)tur figmenta. Notandum vero qua poena plectendi
sunt hii quib(us) iussum est non adorare idola, non occidere, non
fornicare, non facere furtum, et fecerunt ac pro his paenitentiam
minime gesserunt. Si hii qui legem non acceperunt, ideo damnandi
sunt quia de his paenitentiam non egerunt. Cedat itaq(ue)
paenitudini omnis excusationis tergiversatio. Exordium enim
pr(a)edicationis suae in hac mediator n(oste)r constituit,
evangelista attestante qui ait: Exinde coepit Ie(su)s praedicare
et dicere: Paenitentiam agite, adpropinquabit enim caelorum. Ubi
subaudiendum est quia si paenitentibus regnum caelorum
adpropinquat, utique in paenitentibus non adpropinquat. Ab hac
praecursor eiusdem nostri mediatoris coepit, hanc avidus
vestigioru(m) eius exequutor Petrus ab infidelitate ad fidem
redeuntib(us) proposuit (nellinterlinea). Adtendat
igitur pravus quisque fidelis qua cordis amaritudine, quo mentis
dolore post fidei agnitionem p(er)petrata crimina debeat lugere,
si ad fidem venientibus primi ecclesiae praedicatores ad
abluendam pristini erroris nequitiam lamentum p(a)enitentiae
indixerunt. Audiat quicumq(ue) inpaenitens fidelis quid ei
apostolus dicat: An ignoras q(uo)n(ia)m benignitas D(e)i ad
paenitentia(m) te adducit? Secundum duritia(m) autem tuam et
cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis
iusti iudicii D(e)i. De qua profecto conversorum paenitudine
suscepti nunc operis intentio non sinit amplius loqui, praesertim
cum et hic liber in longum protractus debiti finis terminum
aspectet. Explicit liber IIII. Incipit lib(er) quintus.
[ Indice beneventana | Indice tavole ]
|