|
Montecassino, Archivio dell'Abbazia 753, p. 15
Isidoro, Sententiae
s. VIII seconda metà, Montecassino, beneventana
Giulia Orofino, I codici decorati dell'Archivio di Montecassino. I. I secoli VIII-X, Roma, Istituto Poligrafico e Zecca dello Stato, 1994, pp. 39-40, tav. I a (qui riprodotta) - d, figg. 1-2.
... sed pondere vitioru(m) gravati rursus ad ea vitia quae obtant relinquere revolvuntur. IIII. De spe. Qui male agere non desistunt vana spe indulgentia(m) de D(e)i pietate requirunt, qua(m) recte quererent si ab actione prava cessarent. Metuendu(m) valde est ut neq(ue) p(er) spem veni(a)e qua(m) promittit D(eu)s p(er)severanter peccemus, neq(ue) quia iust(a)e peccata distringit venia(m) desperemus, sed utroq(ue) periculo evitato et a malo declinemus et de pietate D(e)i venia(m) speremus. Omnis quippe iustus spe et fortitudine nitet quia nunc illu(m) ad gaudiu(m) spes erigit, nunc ad formidine(m) terror gehenn(a)e addicit. V. De gratia. Interdum peccantib(us) nobis sua D(eu)s dona non retrahit, ut ad spem divin(a)e propitiationis mens humana consurgat. Na(m) non potest conversu(m) spernere que(m) peccante(m) suis beneficiis provocat ad se redire. Confessione(m) hominis non esse human(a)e virtutis. Nam si confessione(m) boni operis non in nobis D(eu)s operatur, cur p(er) prophetia(m) dicitur confessio et magnificentia opus eius? Ab illo eni(m) nobis omnia bona gratia praeveniente donantur. Na(m) nihil boni operis dedimus p(er) quod confessione(m) fidei accipere mereremur. Profectus hominis donu(m) D(e)i est, nec a se potest quis sed a D(omi)no corrigi. Non eni(m) quicqua(m) habet propriu(m) homo, cuius via non est eius.
[ Indice beneventana | Indice tavole ]
|